0 Cerefolium Quae tot bellorum, tot famosissima rerum Magnarum monimenta sacro pia conficis ore, Exiles, Erato, non dedignare meorum Divitias holerum versu perstingere mecum. Infirmis divisa licet Macedonia ramis Spargitur, et crebris ignobile semen aristis Sufficit, illa tamen toto reparabilis anno Pauperiem largo solatur munere plebis Indiguae, nec non restringere sanguinis undas Corpore diffusas facili solet obvia gustu. Illa quoque infesto venter dum forte dolore Turbatur, fomenta super non irrita ducit, Puleium sibimet frondesque papaveris addens. 0 Papaver Et Cereale quidem nugarum in parte papaver Hac memorare placet, quod raptu mesta puellae Mater, ut immensis optata oblivia mentem Exuerent curis, fertu Latona vorasse. Hoc simul auxilio carbunculus ater ab imo Pectore, qui ructus nimium convolvit amaros Oris adusque fores, reprimi persaepe videtur. Huius ad alta caput granorum semine fetum Protento fragileque solet se tollere collo, Inque modum mali, regio cui Punica nomen Indidit, unius patulo sub pellis amictu Grana celebrandae virtutis plurima claudit, Deque sono mandentis habet formabile nomen. 0 Sclarega Hic umbrosa novos inter sclarega virores Stipite praevalido assurgens, ramosque comasque Altius extollit: quae quamvis rarius ulli Qaesita auxilio mediocorum paene putetur Effugisse manus, dulci tamen indita caldae Et vires et odorati fermenta saporis 0 Costus Praestat, eam iuxta hortensis non extima costi Silva latet stomachique moras ventremque salubri Provocat auxilio radicis munere coctae. 0 Menta Nec mihi defuerit vulgaris copia mentae Multa per et genera et species diversa coloresque Et vires; huius quodam genus utile vocem Raucisonam claro rursus redhibere canori Posse putant, eius sucos si fauce vorarit Ieiuna, quem crebra premens raucedo fatigat. Est aliud praepingue genus huiusce frutecti, Quod iam non parvi diffundat germinis umbras, Celsa ebuli sed more petens a stipite forti Undique majores foliorum prorogat alas, Quis odor alter inest pauloque immitior haustus. Sed si quis vires speciesque et nomina mentae Ad plenum memorare potest, sciat ille necesse est, Aut quot Eritreo volitent in gurgite pisces, Lemnius aut altum quot in aera Mulcifer ire Scintillas vastis videat fornacibus Aetnae. 0 Puleium Non patitur cunctas angustia carminis huius Pulei virtutes celeri comprendere versu. Hoc apud Indorum tanti constare peritos Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri Congeries piperis. Quis iam dubitare sinetur Hac herba plures leniri posse labores, Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis Gens, hebenoque auroque fluens et mira volenti Quaeque ferens mundo. O magna laudanda tonantis Virtus et ratio, nullis quae munera terris Larga suae non pandit opis, quae rara sub isto Axe videre soles, aliis in partibus horum Copia tanta iacet, quantam vilissima tecum Efficiunt: rursus quaedam quae spreta videntur Forte tibi, magno mercantur ditia regna, Altera ut alterius potiatur fœnore tellus, Orbis et in toto per partes una domus sit. Puleium quoque decoctum curabit, amice, Et potu et fotu stomachum, mihi crede, morantem. Dum canimus quae certa gravi ratione tenemus, Quaedam audita etiam vero miscere coturno Fas ususque sinit: ramum coniungito pulei Auriculae, ne forte caput turbaverit aestus Solis in aerio si te perflarit aperto. Quod nisi me currens deponere vela Thalia Cogeret ac tandem portus intrare moneret, Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores. 0 Apium Quamvis in nostris apium vilesceret hortis, Et solo id multi prodesse sapore putarint, Plura tamen propriis medicamina viribus, acri Exhibet auxilio, cuius si trita capessas Semina, torquentes urinae frangere tricas Dicitur ipsum etiam tenero cum germine mansum Concoquit errantes stomachi penetralibus escas. Corporis hunc regem turbans si nausia vexet, Mox apium lympha tristique bibatur aceto, Passio tum celeri cedet devicta medellae. 0 Vettonica Montibus et silvis, pratis et vallibus imis Vettonicae pretiosa licet collectio cunctis Paene locis superest passim, tamen hanc quoque noster Hortus habet cultaque docet mansuescere terra. Haec tantum meruit generali nomine laudis, Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem Mole operis devicta sui, iam sentiat, illa Utilitate minus quicquid deprompserit esse. Hanc viridem si forte tuos coneris in usus Carpere, siccatamve hiemi deponere pigrae, Turbida sive tuas oblectant pocula fauces, Seu potius longo tibi defaecata labore Dona placent, huius virtus mirabilis herbae Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti Novimus, ut contra totam quae iniuria corpus Impetit interius, muniri viribus eius Sese posse rati, soleant haurire diebus Continuis hoc acre genus medicaminis almi. Praeterea caput infesto si vulnere fractum Tabuerit, tum crebra terens imponito sacrae Tegmina vettonicae, statim mirabere vires Illius, in solidum fuerit dum clausa cicatrix. 0 Agrimonia Hic quoque sarcocolam, campos quae plurima passim Vestit et effetis silvarum inventa sub umbris Nascitur, ordinibus facile est discernere pulchris. Haec praeter varium latae virtutis honorem Trita domat ventris praedirum et pota dolorem. Si quae forte calybs infensus vulnera membris Indiderit nostris, huius temptare iubemur Auxilium, pratique imponere tunsa patenti Germina, maturum nacturi hac arte vigorem, Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum. 0 Ambrosia Haud procul ambrosiam vulgo quam dicere mos est Erigitur, laudata quidem, sed an ista sit illa, Cuius in antiquis celeberrima mentio libris Fit, dubium est multis. Medici tamen arte suapte Hanc utcumque colunt, tantum quae sanguinis hausta Absumit, quantum potus ingesserit almi. 0 Nepeta Herbarum in numero, quas hortulus ille recenti Semper prole creat, nepetae non segnior exit Surculus, urticam foliis simulantibus, alto Vertice praegratum late largitus odorem. Haec variis olim morborum accomoda curis, Non extrema alias inter decernitur herbas. Huius enim sucus, roseo commixtus olivo, Efficit unguentum, laesae quod vulnera carnis Atque cicatricum deformia signa novarum Posse abolere aiunt, prisco et reparare nitori, Et revocare pilos, plagae quos forte recentis Pestis hiulca tulit, sanie taboque peresos. 0 Rafanum Hic rafanum radice potens latoque comarum Tegmine sublatum extremus facit ordo videri. Cuius amara satis quatientem viscera tussim Mansa premit radix, triti quoque seminis haustus Eiusdem vitio pestis persaepe medetur. 0 Rosa Iam nisi me fessum via longio indupediret, Scrupeus atque novi terreret carminis ordo, Devueram viburna rosae pretiosa metallo Pactoli et niveis Arabum circumdare gemmis. Haec quia non Tyrio Germania tinguitur ostro, Lata nec ardenti se Gallia murice iactat, Lutea purpurei reparat crementa quotannis Ubertim floris, tantum qui protinus omnes Herbarum vicisse comas virtute et odore Dicitur, ut merito florum flos esse feratur. Inficit hic oleum proprio de nomine dictum, Quod quam saepe fiat mortalibus utile curis, Nec meminisse potest hominum nec dicere quisquam. Huic famosa suos opponunt lilia flores, Longius horum etiam spirans odor imbuit auras, Sed si quis nivei candentia germina fructus Triverit, aspersi mirabitur ilicet omnem Nectaris ille fidem celeri periisse meatu, Hoc quia virginitas fama subnixa beata Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit Sordis et illiciti non fregerit ardor amoris, Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum Integritatis eat, foetor mutabit odorem. Haec duo namque probabilium genera inclyta florum Ecclesiae summas signant per saecula palmas, Sanguine martyrii carpit quae dona rosarum, Liliaque in fidei gestat candore nitentis. O mater virgo, fecundo germine mater, Virgo fide intacta, sponsi de nomine sponsa, Sponsa, columba, domus regina, fidelis amica, Bello carpe rosas, laeta arripe lilia pace. Flos tibi sceptrigero venit generamine Iesse, Unicus antiquae reparator stirpis et auctor, Lilia qui verbis vitaque dicavit amoena, Morte rosas tinguens, pacemque et proelia membris Liquit in orbe suis, virtutem amplexus utramque, Premiaque ambobus servans aeterna triumphis. 0 Commendatio opusculi de cultura hortorum Haec tibi servitii munuscula vilia parvi Strabo tuus, Grimalde pater doctissime, servus Pectore devoto nullius ponderis offert, Ut cum consepto vilis consederis horti Subter opacatas frondenti vertice malos, Persicus imparibus crines ubi dividit umbris, Dum tibi cana legunt tenera lanugine poma Ludentes pueri, scola laetabunda tuorum, Atque volis ingentia mala capacibus indunt, Grandia conantes includere corpora palmis: Quo moneare habeas nostri, pater alme, laboris, Dum relegis quae dedo volens, interque legendum Ut vitiosa seces, deposco, placentia firmes. Te deus aeterna faciat virtute virentem Immarcescibilis palmam comprendere vitae: Hoc pater, hoc natus, hoc spiritus annuat almus. 0 Marrubium Quid referam iuxta positi nimiumque potentis Marrubii non vile genus, licet acrius ora Mordeat et longe gustum disiungat odore. Dulce enim olet, non dulce sapit, sed pectori aegros Comprimit angores, tristi dum sumitur haustu. Praecipue talis caleat si potus ab igni Et cœnam cyatis cogatur claudere crebris, Si quando infensae quaesita venena novercae Potibus inmiscent dapibusve aconita dolosis Tristia confundunt, extempto sumpta salubris Potio marrubii suspecta pericula pressat. 0 Foeniculum Nec maratri taceatur honor, quod stipite forti tollitur, et late ramorum brachia tendit, Dulce satis gustu dulcem satis addit odorem. Hoc oculis, quos umbra premit, prodesse locuntur, Huius item semen foetae cum lacte capellae Absumptum ventris fertur mollire tumorem, Cunctantisque moras dissolvere protinus alvi. Praeterea radix maratri commixta liquori Lenaeo tussim percepta repellit anhelam. 0 Gladiola Te neque transierim Latiae cui libera linguae Nomine de gladii nomen facundia finxit. Tu mihi purpurei progignis floris honorem, Prima aestate gerens violae iucunda nigellae Munera, vel qualis mensa sub Apollinis alta Investis pueri pro morte recens yacinthus Exiit et floris signavit vertice nomen. Radicis ramenta tuae siccata fluenti Diluimus contusa mero saevumque dolorem Vesicae premimus tali non sicius arte. Pignore fullo tuo lini candentia texta Efficit, ut rigeant dulcesque imitentur odores. 0 Lybisticum Inter odoratam memorare lybistica silvam Fortia, suadet amor parvi diffusior horti. Hoc germen suco quamvis et odore gemellis Orbibus officere et tenebras inferre putetur, Semina saepe tamen quaesitis addere curis Parva solet, famamque aliena laude mereri. 0 Lilium Lilia quo versu candentia, carmine quove Ieiunae macies satis efferat arida Musae? Quorum candor habet nivei simulacra nitoris, Dulcis odor silvas imitatur flore Sabeas. Non Parius candore lapis, non nardus odore Lilia nostra premit, necnon si perfidus anguis Ingenitis collecta dolis serit ore venena Pestifero, caecum per vulnus ad intima mortem Corda feram mittens, pistillo lilia praestat Commacerare gravi sucosque haurire Falerno. Si quod contusum est summo liventis in ore Ponatur puncti, tum jam dinoscere vires Magnificas huiusce datur medicaminis ultro. Haec etiam laxis prodest contusio membris. 0 Cucurbita Haud secus altipetax semente cucurbita vili Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras Ingentes, crebrisque iacit retinacula ramis. Ac velut ulmum hedera implicuit cum frondibus altam, Ruris abusque sinu toti sua brachia circum Laxa dedit ligno, summumque secuta cacumen Corticis occuluit viridi tutamine rugas: Aut arbustivum vitis genus, arbore cum se Explicuit quavis, ramorumque alta corimbis Vestiit, et propria sursum se sponte levavit - Visitur ergo rubens aliena in sede racemus Dependere, premit tabulata virentia Bachus, Pampinus et frondes discernit latior altas - Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens Diligit appositas, sua sustenacula, furcas, Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos. Ne vero insano divelli turbine possit, Quot generat nodos, tot jam retinacula tendit, Et quoniam duplicem producunt singula funem, Undique fulturam dextra levaque prehendunt, Et velut in fusum nentes cum pensa puellae Mollia traiciunt spirisque ingentibus omnem Filorum seriem pulchros metantur in orbes, Sic vaga tortilibus stringunt ammenta catenis Scalarum, teretes involvuntque ilico virgas, Viribus et discunt alienis tecta cavarum Ardua porticuum volucri superare natatu. Iam quis poma queat ramis pendentia passim Mirare digne? quae non minus undique certis Sunt formata viis, quam si tornatile lignum Inspicias medio rasum, quod mamfure constat. Illa quidem gracili primum demissa flagello Oblongo, tenuique ferunt igentia collo Corpora, tum vastum laxatur in ilia pondus, Totum venter habet, totum alvus, et intus aluntur Multa cavernoso seiunctim carcere grana, Quae tibi consimilem possunt promittere messem. Ipsos quin etiam tenero sub tempore fructus, Ante humor quam clausa latens per viscera sero Autumni adventu rarescat, et arida circum Restiterit cutis, inter opes transire ciborum Saepe videmus, et ardenti sartagine pinguem Combibere arvinam, et placidum secmenta saporem Ebria multotiens mensis praestare secundis. Si vero aestivi sinitur spiramina solis Cum genitrice pati et matura falce recidi, Idem fœtus in assiduos formarier usus Vasorum poterit, vasto dum viscera ventre Egerimus, facili radentes ilia torno. Nonnunquam hac ingens sextarius abditur alvo, Clauditur aut potior mensuarae portio plenae, Amphora quae, piceo linitur dum gluttine, servat Incorrupta diu generosa dona Liei. 0 Pepones Hoc simul in spatio, campi quo figitur imis Haec tam laeta seges, vili quam carmine pinxi, Visitur alterius vitis genus acre per aequor Serpere pulvereum et fructus nutrire rotundos. Pomorum haec species terrae super arida vulgo Terga jacens crementa capit pulcherrima, donec Solibus aestivis flavos intincta colores Messoris calathos matura fruge replerit. Tum videas aliis teretem satis esse figuram, Undique porro aliis oblongo scemate ventrem Demissum, nucis aut ovi versatilis instar, Vel qualis manibus quondam suspensa supinis Lucet agens circum lomenti bulla salivam Ante recens maceretur aquis quam spuma refusis, Dum lentescit adhuc digitis luctantibus, et se Alternis vicibus studioque fricantibus uno, Inter utramque manum parvo fit parvus hiatu Exitus, huc stricto lenis meat ore Nothi vis, Distenditque cavum vitrea sub imagine pondus, Et centrum medio confingit labile fundo, Undique conveniat cameri quo inflexio tecti. Ergo calyps huius penetrat dum viscera pomi, Elicit humoris largos cum semine rivos Multiplici: tum deinde cavum per plurima tergus Frustra manu spargens hortorum laetus opimas Delicias conviva capit, candorque saporque Oblectant fauces, nec duros illa molares Esca stupere facit, facili sed mansa voratu Vi naturali frigus per viscera nutrit. 0 Absinthium Proximus absinthi frutices locus erigit acris, Herbarum matrem simulantes vimine lento. In foliis color est alius, ramisque odor alter Puberibus, longeque saporis amarior haustus. Ferventem domuisse sitim, depellere febres Hoc solet auxilium clara virtute probatum. Si tibi praetera caput acri forte dolore Pulsetur subito, vel si vertigo fatiget, Huius opem rimare, coquens frondentis amaram Absinthi silvam, tum iura lebete capaci Effunde, et capitis perfunde cacumina summi. Quo postquam ablueris graciles humore capillos, Devinctas frondes super imposuisse memento. Tum mollis fotos constingat fascia crines, Et post non multas elapsi temporis horas Hoc inter reliquas eius mirabere vires.